Ad lectorem Antonii Mottae carmen
Si vis scire cibos regum condita ducumque
Fercula, vel quanti sit facienda gula;
Quid pleno pariter ventri, quid prosit inani
Aut indignato quid facit ad stomachum.
5
Hunc nocturna manus veteresque diurna libellum
Nec studio pigeat invigilare novo.
Prodigus his quamvis AYXH vel Apicius omnem
Rem tamen invenies rodere quid valeas.
Bernardini Molli tetrastichon ad genitorem
Prodiga Martigenae fuit olim gloria mensae
Quod meus inscribit nunc tibi doctor opus;
Accipe sed laeto quae dantur munera vultu;
Huic fuerit virtus littera quanta docet.